Il Catone di Dante visto da Benvenuto (e dagli studenti)

Splendida miniatura dal manoscritto Yates Thompson 36 della British Library, il cui committente fu Alfonso d’Aragona. La tinta mite e tersa dello sfondo, su cui risalta il pur remoto scintillio del firmamento, la limpidezza traslucida dell’acqua, la composta e misurata evidenza scultorea (che quasi ha ancora qualcosa di romanico) dei corpi, rendono mirabilmente l’ariosa e tremula atmosfera purgatoriale, il “dolce color d’orïental zaffiro / che s’accoglieva nel sereno aspetto / del mezzo, puro infino al primo giro”, ben lontano dall'”aura morta” dell'”Inferno”. (Matteo Veronesi)

 

Notandum etiam quod aliqui sunt liberi et servi a natura, aliqui a fortuna, ut probat Philosophus libro Politicorum: naturaliter enim sapientes et qui vigent intellectu dominantur, et insipientes et carentes ratione serviunt. Alii vero servi et liberi a fortuna, sicut capti in bello efficiuntur servi capientium, et victores liberi imponunt leges victis de iure gentium, aut praetio vendunt. Et quid populus liber poterat dare maius libertate? Naturale enim est omni homini allici libertatis amore; ideo bene Cato liber homo natus in libera civitate merito oderat Caesarem, qui libertatem quingentorum annorum abstulerat de Roma. Notandum etiam, quod vera libertas nunquam inventa est, et nusquam nec apud romanos, nec apud graecos, et multo minus apud alios populos, tamen romanus fuit liberior cunctis et diutius; et omnis populus, quando habet, abutitur libertate. Vera tamen libertas est libertas animi, qui est liber a vitiis, et hanc sibi quisque potest dare quantumcumque sit in servitute vel captivitate alterius positus, et hanc nullus potest eripere habenti. Hanc non eripuit Dionysius tyrannus sapienti Platoni. Hanc libertatem quaerebat hic nobilis poeta Dantes. Et ut cito veniam ad propositum, Virgilius videtur sic arguere: si Cato philosophus paganus toleravit omnia incommoda discrimina adversa, et etiam sponte se occidit pro libertate temporali defendenda, quia, ut ait Valerius, neque libertas vixit post Catonem, quanto melius poeta christianus pro acquirenda libertate aeterna, debet alto animo tolerare omnes labores, et aspera, et si expediat mortem, ut liber evadat a servitute hostium, scilicet vitiorum, quae tam diu obsederant illam nobilem animam in carcere corporis? Nunc ad literam: dicit Virgilius Catoni de Dante: Libertà va cercando ch’è sì cara, quam quidam gloriosae mortis praetio emerunt, sicut scribit Augustinus De Civitate Dei de Cleombroto philosopho, qui lecto libro Platonis de immortalitate animae praecipitavit se de alto muro, ut ad vitam aeternam ex hac vita mortali miseriae transmigraret. Simile fecit Cato; unde adducit ipsum in exemplum, dicens: come fa chi per lei vita rifiuta, sicut tu Cato fecisti.

Si deve notare che alcuni sono liberi o servi per natura, altri per destino, come dimostra Aristotele nella Politica: per natura, infatti, i saggi e coloro che valgono per intelletto dominano, e gli stolti e i privi di ragione sono servi. Altri invero sono servi o liberi per destino, come ad esempio coloro che sono stati catturati in guerra divengono servi di coloro che li catturano, e i vincitori liberi impongono leggi ai vinti in accordo con il diritto, o li vendono. E cosa un popolo libero potrebbe cedere, più che la libertà? Per ogni uomo è naturale essere preso dall’amore per la libertà; perciò a ragione Catone, nato uomo libero in una libera città, odiava Cesare, che aveva strappato a Roma la libertà di cinquant’anni. Continua a leggere